- MESTECH
- MESTECHvocantur in America, qui ex parentibus Hispanis ac Americanis mixtim nati sunt. Americam enim tria Hispanorum genera incolunt, Hispani, Criolii et Mestecii. E' quibus Hispani dicuntur, qui, in ipsa Hispania nati, inde quotannis in Americam mittuntur. Hi omnes fere dignitates ac supremos Magistratus occupant, tam in Politicis, quam in Ecclesiasticis rebus ac reliquos omnes durâ servitute opprimunt. In iis enim omnem suam fiduciam Rex collocat. Criolii vocantur, qui ex Hispanis parentibus, sed in Americâ, geniti sunt. Hi numerô quidem ac multitudine praevalent, sed numquam pervenire possunt in aliquam maioris momenti dignitatem. Unde implacabile inter Hispanos Europaeos atque Americanos odium, adeo quidem,ut Hispani hi Americam seu Criolii quamcumque nationem Europaeam lubentes admitterent, dummodo ab oppressione Hispanorum Europaeorum possent liberari. Atque hinc praecipuus Regi Hispaniae metus amittendae Americae, ne aliquando Criolii proprium sibi Regem, Hispanis exclusis, imponant. Mestecii reliqui dicuntur, qui partim ex Hispanis, partim ex Americanis parentibus nascuntur: qui omnes fere contemptim et serviliter habentur ac mixtam quoque ex utraque gente indolem obtinent. Georg. Horn. Orb. Polit. Part. 1. p. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.